Zachariæ 3:8-10 Vulgata Latina (VULG)

8.  Audi, Jesu sacerdos magne,tu et amici tui, qui habitant coram te,quia viri portendentes sunt :ecce enim ego adducam servum meum Orientem.

9.  Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu :super lapidem unum septem oculi sunt :ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum,et auferam iniquitatem terræ illius in die una.

10.  In die illa, dicit Dominus exercituum,vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.

Zachariæ 3