Tobiæ 4:14-17 Vulgata Latina (VULG)

14.  Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.

15.  Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat.

16.  Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.

17.  Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege.

Tobiæ 4