Tobiæ 4:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,

2.  dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe.

3.  Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus :

4.  memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo.

Tobiæ 4