Tobiæ 12:16-21 Vulgata Latina (VULG)

16.  Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam.

17.  Dixitque eis angelus : Pax vobis : nolite timere.

18.  Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi.

19.  Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.

20.  Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.

21.  Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt.

Tobiæ 12