Secundum Matthæum 8:22-25 Vulgata Latina (VULG)

22.  Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.

23.  Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :

24.  et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat.

25.  Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus.

Secundum Matthæum 8