Secundum Matthæum 7:9-13 Vulgata Latina (VULG)

9.  Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ?

10.  aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?

11.  Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ?

12.  Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.

13.  Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.

Secundum Matthæum 7