Secundum Matthæum 5:45-48 Vulgata Latina (VULG)

45.  ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.

46.  Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ?

47.  Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ?

48.  Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.

Secundum Matthæum 5