Secundum Matthæum 4:8-14 Vulgata Latina (VULG)

8.  Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,

9.  et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

10.  Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

11.  Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.

12.  Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :

13.  et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :

14.  ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :

Secundum Matthæum 4