13. et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :
14. ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :
15. Terra Zabulon, et terra Nephthalim,via maris trans Jordanem,Galilæa gentium :
16. populus, qui sedebat in tenebris,vidit lucem magnam :et sedentibus in regione umbræ mortis,lux orta est eis.
17. Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.
18. Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),