Secundum Matthæum 27:8-17 Vulgata Latina (VULG)

8.  Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.

9.  Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël :

10.  et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.

11.  Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis.

12.  Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.

13.  Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?

14.  Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.

15.  Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent :

16.  habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.

17.  Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?

Secundum Matthæum 27