Secundum Matthæum 27:3-7 Vulgata Latina (VULG)

3.  Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,

4.  dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris.

5.  Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit.

6.  Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est.

7.  Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.

Secundum Matthæum 27