Secundum Matthæum 25:27-37 Vulgata Latina (VULG)

27.  oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.

28.  Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :

29.  omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.

30.  Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.

31.  Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ :

32.  et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis :

33.  et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.

34.  Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :

35.  esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :

36.  nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.

37.  Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?

Secundum Matthæum 25