Secundum Matthæum 25:16-35 Vulgata Latina (VULG)

16.  Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.

17.  Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.

18.  Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.

19.  Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.

20.  Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.

21.  Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.

22.  Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.

23.  Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.

24.  Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :

25.  et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.

26.  Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :

27.  oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.

28.  Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :

29.  omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.

30.  Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.

31.  Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ :

32.  et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis :

33.  et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.

34.  Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :

35.  esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :

Secundum Matthæum 25