Secundum Matthæum 24:14-32 Vulgata Latina (VULG)

14.  Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.

15.  Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :

16.  tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :

17.  et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :

18.  et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.

19.  Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !

20.  Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :

21.  erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.

22.  Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.

23.  Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.

24.  Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.

25.  Ecce prædixi vobis.

26.  Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.

27.  Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.

28.  Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.

29.  Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur :

30.  et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.

31.  Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.

32.  Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas :

Secundum Matthæum 24