10. Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
11. Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.
12. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum :
13. qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
14. Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.
15. Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :
16. tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :
17. et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :
18. et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.