Secundum Matthæum 23:1-3 Vulgata Latina (VULG)

1.  Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,

2.  dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.

3.  Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.

Secundum Matthæum 23