17. dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?
18. Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?
19. ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
20. Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?
21. Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.
22. Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
23. In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,
24. dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
25. Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.