Secundum Matthæum 20:3-14 Vulgata Latina (VULG)

3.  Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,

4.  et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.

5.  Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter.

6.  Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?

7.  Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.

8.  Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.

9.  Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.

10.  Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.

11.  Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,

12.  dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.

13.  At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?

14.  Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

Secundum Matthæum 20