Secundum Matthæum 20:25-28 Vulgata Latina (VULG)

25.  Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.

26.  Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister :

27.  et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.

28.  Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

Secundum Matthæum 20