12. dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.
13. At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?
14. Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
15. Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?
16. Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
17. Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis :
18. Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,
19. et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.