Secundum Matthæum 18:30-35 Vulgata Latina (VULG)

30.  Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.

31.  Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.

32.  Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me :

33.  nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?

34.  Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.

35.  Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

Secundum Matthæum 18