Secundum Matthæum 16:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes : et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.

2.  At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim cælum.

3.  Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.

4.  Faciem ergo cæli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.

5.  Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.

Secundum Matthæum 16