Secundum Matthæum 14:24-34 Vulgata Latina (VULG)

24.  navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus.

25.  Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.

26.  Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.

27.  Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere.

28.  Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.

29.  At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.

30.  Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac.

31.  Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ?

32.  Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.

33.  Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es.

34.  Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.

Secundum Matthæum 14