24. navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus.
25. Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
26. Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.
27. Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere.