2. et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
3. Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
4. Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.
5. Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant.
6. Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi :
7. unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
8. At illa præmonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.
9. Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.
10. Misitque et decollavit Joannem in carcere.
11. Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.
12. Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.
13. Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.
14. Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
15. Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
16. Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.
17. Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
18. Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.