6. sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.
7. Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.
8. Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
9. Qui habet aures audiendi, audiat.
10. Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?
11. Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum.
12. Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
13. Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
14. Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis :et videntes videbitis, et non videbitis.