Secundum Matthæum 13:53-57 Vulgata Latina (VULG)

53.  Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.

54.  Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia hæc, et virtutes ?

55.  Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?

56.  et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?

57.  Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.

Secundum Matthæum 13