Secundum Matthæum 10:5-12 Vulgata Latina (VULG)

5.  Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis :

6.  sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.

7.  Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cælorum.

8.  Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite : gratis accepistis, gratis date.

9.  Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris :

10.  non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo.

11.  In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis.

12.  Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui.

Secundum Matthæum 10