Secundum Matthæum 10:23-29 Vulgata Latina (VULG)

23.  Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.

24.  Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum :

25.  sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ?

26.  Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur.

27.  Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta.

28.  Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

29.  Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.

Secundum Matthæum 10