Secundum Marcum 8:1-3 Vulgata Latina (VULG)

1.  In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :

2.  Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :

3.  et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.

Secundum Marcum 8