7. in vanum autem me colunt,docentes doctrinas, et præcepta hominum.
8. Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.
9. Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
10. Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
11. Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :
12. et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
13. rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.