Secundum Marcum 6:49-55 Vulgata Latina (VULG)

49.  At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.

50.  Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.

51.  Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :

52.  non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.

53.  Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.

54.  Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :

55.  et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.

Secundum Marcum 6