1. Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :
2. et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?
3. Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.
4. Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
5. Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :
6. et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
7. Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
8. Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,
9. sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
10. Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :
11. et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
12. Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent :
13. et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.
14. Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.
15. Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
16. Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
17. Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
18. Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
19. Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.
20. Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.