Secundum Marcum 5:31-34 Vulgata Latina (VULG)

31.  Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ?

32.  Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.

33.  Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.

34.  Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.

Secundum Marcum 5