24. Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
25. Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
26. et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :
27. cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus :
28. dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
29. Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
30. Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?
31. Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ?