Secundum Marcum 4:5-13 Vulgata Latina (VULG)

5.  Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam : et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ :

6.  et quando exortus est sol, exæstuavit : et eo quod non habebat radicem, exaruit.

7.  Et aliud cecidit in spinas : et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.

8.  Et aliud cecidit in terram bonam : et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.

9.  Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat.

10.  Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.

11.  Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :

12.  ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.

13.  Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ?

Secundum Marcum 4