5. Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
6. Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
7. Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
8. Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.
9. Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?
10. Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.