Secundum Marcum 14:69-72 Vulgata Latina (VULG)

69.  Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.

70.  At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es.

71.  Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.

72.  Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.

Secundum Marcum 14