Secundum Marcum 12:21-27 Vulgata Latina (VULG)

21.  Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.

22.  Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.

23.  In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem.

24.  Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ?

25.  Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.

26.  De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ?

27.  Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.

Secundum Marcum 12