Secundum Lucam 8:29-34 Vulgata Latina (VULG)

29.  Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta.

30.  Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est ? At ille dixit : Legio : quia intraverant dæmonia multa in eum.

31.  Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.

32.  Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte : et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.

33.  Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos : et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est.

34.  Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas.

Secundum Lucam 8