Secundum Lucam 8:11-20 Vulgata Latina (VULG)

11.  Est autem hæc parabola : Semen est verbum Dei.

12.  Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt : deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.

13.  Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum : et hi radices non habent : qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.

14.  Quod autem in spinas cecidit : hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum.

15.  Quod autem in bonam terram : hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.

16.  Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit : sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.

17.  Non est enim occultum, quod non manifestetur : nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.

18.  Videte ergo quomodo audiatis ? Qui enim habet, dabitur illi : et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.

19.  Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba.

20.  Et nuntiatum est illi : Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre.

Secundum Lucam 8