Secundum Lucam 7:42-44 Vulgata Latina (VULG)

42.  Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ?

43.  Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti.

44.  Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.

Secundum Lucam 7