Secundum Lucam 4:3-9 Vulgata Latina (VULG)

3.  Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.

4.  Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.

5.  Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,

6.  et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.

7.  Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.

8.  Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

9.  Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.

Secundum Lucam 4