1. Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertum
2. diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit.
3. Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
4. Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
5. Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,