Secundum Lucam 23:4-8 Vulgata Latina (VULG)

4.  Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine.

5.  At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.

6.  Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.

7.  Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.

8.  Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.

Secundum Lucam 23