27. Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.
28. Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.
29. Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.
30. Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos.
31. Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ?
32. Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
33. Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
34. Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
35. Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
36. Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,