15. Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
16. Emendatum ergo illum dimittam.
17. Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
18. Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam :
19. qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
20. Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
21. At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.
22. Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam.