Secundum Lucam 23:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.

2.  Cœperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.

3.  Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens ait : Tu dicis.

4.  Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine.

Secundum Lucam 23