12. Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum :
13. continget autem vobis in testimonium.
14. Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis :
15. ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
16. Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :
17. et eritis odio omnibus propter nomen meum :
18. et capillus de capite vestro non peribit.