Secundum Lucam 21:11-21 Vulgata Latina (VULG)

11.  Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.

12.  Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum :

13.  continget autem vobis in testimonium.

14.  Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis :

15.  ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

16.  Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :

17.  et eritis odio omnibus propter nomen meum :

18.  et capillus de capite vestro non peribit.

19.  In patientia vestra possidebitis animas vestras.

20.  Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus :

21.  tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam,

Secundum Lucam 21